Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 16: Versus 5

Obliti sunt panes accipere.Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisaeorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.
(* Traductions européennes)